Latin
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXVI., lines 4.36.133-4.36.174
Jacob Balde, Poemata (3) 4.36.133-174
Unproofread scanNot analysed yet
Pendebant artis Phrygiae velamina circum.
An non puniceum venienti filia florem
Porrexit, (sic docta fuit) cum accumbere velles?
Non deerant alii, memorans expende, favores.
Guttus erat gemmis, et signis aspera pelvis.
Ipsemet Harticus mantilia praebuit hospes.
Haec gratis speras? audi iam tempus agi rem.
Da, quod habes. effunde Tagum. numerare Philippos
Cogeris, et facies Regum monstrare minutas.
Ventum est ad rixam prope, et ad capulum capularem.
Eventum exspectas? ut iniquae mentis ascellus
Auriculas Virro demisit, et obtulit aurum.
Quantum habuit nisi vellet equos dimittere, et ensem
Gestatum a proavis: et qui fulgebat Iaspis
In digito. durum est, exuto pollice Matris
Perdere berillum, manibusque effundere patrem
Gemmatum, et forsan magni oscula Regis habentem,
Sic abiit liber, levis, ac multo aere levatus.
Hoc ipso plorans abiit, ceu Marsya victus:
Seque illi picto similem reminiscitur esse.
Respectansque domum; pol, haec caupona macellum est
Mortis: aberravi miser, inquit. Ut hunc lanionem
Diripiant centum lanii Plutone creati.
Ante fores suspensus equus fuit albus. in atrum
Desinat. ex vero potius stent signa draconis.
Figatur facies ichneumonis, aut crocodili.
Quid queror? ex vultu luctus sagire futuros,
Exitiumque mecum debebam. iam scio, quis sit
Actaeon: cuius speculator in icone picta
Defixi obtutum. mihi stant venabula magno.
Nec tamen in magnam memini peccasse Dianam.
Actaeon ego sum. minus alter passus ab Alce,
Et Canache, et Sticte, Lachneque, et Hylactore, et Agre,
Spartanis canibus, nostro iam sanguine plenis.
Cerberus iste meus superat crudelior omnes.
Hem! quo blanditiae spectabant, verbaque plus quam
Serica. convivas solita non forfice tondet,
Sed deglubit oves. plectro sic carminat aurêum
Vellus, et in floccos pectit lanam, atque repectit:
Consumptus donec totus vanescat Iason
Iam scio, quis Mida sit, votisque furentibus aurum
Expetat. o habeas quoque longas illius aures.