Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.37
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo non satis est zonae turgere crumenam;
Turgeat et facies: sit frontis, et oris honesti;
Promittatque virum roseo fulgore benignum.
Qualis erat toto contrarius axe Maronus,
Alpibus in mediis situs, atque Tyroleos ortus.
Gutmanni nomen mores, populusque dederunt
Illius Hospitio. Nato quoque nomen adhaesit.
Non erat ampla domus, multisque ornata chymeris;
Munda tamen, nec non accommoda ponè tabernam
Vinea serpebat clivo. Diverterat illuc
Tarpeias linquens Valeroda Pererius arceis.
Ut stetit ante fores, et signum pensilis Uvae:
Egreditur cano venerandus vertice, toto
Musteus ore senex. viridis fuit ista senectus,
Non sine aqualiculo. sed vox suavissima fanti:
Atque oculi tales, quibus elucebat amoeni
Fax animi, sapidusque lepor, concinnaque mentis
Temperies. sed enim confestim accurrit et uxor,
(Clamarat coniux) cophino, rastrisque relictis,
Agresti sudore rubens: praepinguis et ipsa.
Ore verecundo, postquam salvere modeste
Iusserat admirans, dentesque ostenderat albos,
(Subridebat enim:) petiit succincta culinam.
Sicque datis manibus deducitur Advena sursum,
In conclave novum, nullo praeeunte tumultu:
Mensaque detegitur. tantum illi sella parata est;
Quod reverens suadebat honor: scamnumque Maronus
Occupat, acclinis mensae. Vix fallere tempus
Coeperunt primis sermonibus: amphora duplex,
De meliore nota, rubrique, albique Lyaei
Affertur. liquor infusus fremit, atque resultat:
Adventus dare signa sui certissima Bacchus.