# Poemata (3) 4.41

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XLI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.41

Dona dehinc partitus erat, quae plurima Româ
Attulit. electro Nasarenae Virginis ora
In gremio dulcem Puerum deducta ferentis
Attribuit Matri. Sacrum lustrale Numisma,
Cum theca ex ebeno, lamellaque ex orichalco,
(Arte infusa fuit Christi patientis imago)
Iussit habere Patrem, tres ceras virginis Agni
Filiolae, fratrique dedit. prope sedula nutrix
Stabat anus, micamque rogans; huic praebuit Annam,
Ipsa maiorem Natam genitrice foventem.
Pro donativo famulorum forte culinam
Praeteriens, frustum argenti coniecit in ollam.
Principio renuunt donis onerare pudorem.
Sed tamen admittunt: fortunatoque precantur
Coelestes Genios comites. in ephippia tandem
Erigitur: dictoque Vale, calcaria subdit.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
