Latin
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XLVII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.47
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dico, dixi, dicam: plerique tyranni
Colla levaverunt, Lernaque nocentius ipsa
Ex Macie traxere caput. trux Attila, Tereus,
Et quos Odrysiae cinxerunt cornua Lunae;
Achmet, Amurathes, Selimus, Solymannus: et inter
Arsacidas plures, sine nomine. Nil nisi dirum
Vos reperire iuvat. Vestra est Busiridis ara:
Vester Bos Siculus, reboansque immane me allum.
Vestri sunt Diomedis equi iumentaque taedis
Praecincta; atque suum per saxa, per arva, per undas
Sessorem, perque et sentes raptura, rubosque.
Vestra est in Tybrim proturbans scala: Scaphismus
Persicus: et veteres superans Geta Geisius annos.
Sub pelvi ignita mures, Chelaeque secantes
Ubera; dum fugiunt animalia clausa calorem.
Vestra ad vastandos tormenta curulia muros,
Ferrêae Belgarum praeacuta cuspide Sellae:
Complexuque necans, quos stringit, ahenea Virgo.
Concava nodosi religantes tempora funes:
Palpebra secta, caput vigilans, ne somnus obumbret;
Suecica distentem contorquens potio ventrem;
Haec sunt ingenii monumenta novissima vestri.