# Poemata (3) 4.47

Jacob Balde, Poemata (3), ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XLVII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/4.47

Quod dico, dixi, dicam: plerique tyranni
Colla levaverunt, Lernaque nocentius ipsa
Ex Macie traxere caput. trux Attila, Tereus,
Et quos Odrysiae cinxerunt cornua Lunae;
Achmet, Amurathes, Selimus, Solymannus: et inter
Arsacidas plures, sine nomine. Nil nisi dirum
Vos reperire iuvat. Vestra est Busiridis ara:
Vester Bos Siculus, reboansque immane me allum.
Vestri sunt Diomedis equi iumentaque taedis
Praecincta; atque suum per saxa, per arva, per undas
Sessorem, perque et sentes raptura, rubosque.
Vestra est in Tybrim proturbans scala: Scaphismus
Persicus: et veteres superans Geta Geisius annos.
Sub pelvi ignita mures, Chelaeque secantes
Ubera; dum fugiunt animalia clausa calorem.
Vestra ad vastandos tormenta curulia muros,
Ferrêae Belgarum praeacuta cuspide Sellae:
Complexuque necans, quos stringit, ahenea Virgo.
Concava nodosi religantes tempora funes:
Palpebra secta, caput vigilans, ne somnus obumbret;
Suecica distentem contorquens potio ventrem;
Haec sunt ingenii monumenta novissima vestri.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
