Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.52
Unproofread scanNot analysed yet
Multa Agathyrsus habet nullo tibicine fulta.
An Cicero fuerit gracilis, nescire fatemur.
Firmorum laterum, constans fert fama, fuisse.
Indicio quoque fit clamata Philippica testis,
Volvitur a prima quae proxima. Debilis illam,
Et macer hoc plausu, tantoque absolvere gyro
Nequidquam potis ullus erat. sprevisset inanem
Rhetora stipatus densis Antonius armis.
Vox igitur, viresque aderant, faucesque sonorae
Quid? quod et in rostris cervix quae caesa pependit,
Crassa fuit. Se Popilius latrone coactus
Toto uti, collo caput a rorante revulsit:
Orbavitque suo Patriam Patre, Consule Romam.