Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., VIII.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet Alcides, et qui se fortibus armis
Semideos coelo dignos, et sanguine Divûm
Esse probaverunt: magno Telamone creatus,
Et Laërtiades, et Ductor Regum Agamemnon,
Aeacidesque, Anchisiadesque, et Troïus Hector
In modicos artus Macri fluxisse leguntur!
Contemptor Divûm fuerit Mezentius: atque hunc
Venerit Aeneas contra, verba aspera miscens,
Et simul arma. manet tamen imperterritus ille
Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat.
Mole sua. nulli macilenti mole sua stant.
Nam perhibent uno Zephyrum, leve pondus in auras,
Basiolo (nec sartor erat) difflasse Philetam.
Tantus erat. Tityum non sic citus auferat Auster:
Ter tria porrectum in praepinguia iugera corpus.
In Pallante probant immania pondera balthêi
Immanem truncum. Saxum circumspicit ingens
Turnus, et antiquum; iacuit qui limes agrorum:
Et iacit. hoc nullus macer a tellure levasset.
His missis, venio Fastos propioris ad aevi.