Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Genium, vimque diversorum Vatum exprimit. Amentata metra, ceu missilia ad iactum confecta, tanti non videtur facere. Est quidem Epigrammatum venustas, et elegantia magna; si in tempore spargantur. Mirum tamen! Augusti temporibus non aestimabantur. Sub Domitiano Martialis Coquus ollarem Poesin intendit. laudamus omnia: sed tu, Marcona, dabis operam; ut pharetra Apollinis instructus, cum Virgiliano Aenea tres littore cervos Cornibus arboreis sternas: non contentus spiculis Bilbilitano aceto tinctis, cornicum oculos configere. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino, Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem.