Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Misera sors Scriptorum, omni aevo; sed maxime Poetarum communem loquendi modum egredi iubentur; a Communitate tamen nisi etiam intelligantur, censuris cruciandi despicatui ducentur. Quis has tenebras dispellet? obscurisissimus mortalium habitat in caligine. ut Hesperugo nebulas, ut sepia nigrorem diffundit. Neque vero haec involucra, ab recondita, spissaque eruditione intenduntur. Animi nox est oculis meis inimica. Auctorem deprehendo obnubilum. vacuitas cerebri, scriptionem tenebris replevit. Et verò Poema sine claritate; Mundus sine Sole, Sol sine luce est. Crescenti, clarescere debes. pauci ex Commentario volunt sapere. -----Pictoribus atque Poetis, Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.