# Poemata (3) front.2.20

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.20

Alibi dixerat: Ridentem dicere vera, quid vetat? Recte. lepôres, et Apologos commendaverat. Quisquis a Musis delectamenta sequestrat; aceto submersus intereat. Videbis tu tamen multos, familiare colloquium obviis hilarare facetiis, atque fabellis; quippe comes, urbani, eutrapelici audire gestientes. eosdem, cum festivum Poema pangendum foret, esse frigidissimos mortalium. imperiti, et insulsi, ad voluptatem nihil apte fingere queunt. adeo et solertia iocandi, iocique quotidiani dissentiunt. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando, pariterque monendo. Hic meret aera liber Sosiis: hic et mare transit, Et longum noto scriptori prorogat aevum.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
