# Poemata (3) front.2.21

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.21

Amoenitatem ingenii a Poeta omnes petunt, et amant. secus: labascit et cupiditas lectoris, et Auctoris auctoritas. cui bona Poema hirtum, hispidum, asperum, insulsum, morosum, strigosum, re, verbisque, ac sententiis inamabile? Ex decoro grave, festivum, ac molle, haec praesertim tempora amant. quod lectum delectet, delectando moneat, monendo moveat, movendo cupiditatem lectoris magis accendat. Poeta cantor est. nihil autem inficetius Phonasco, qui artificiose (ut ipse quidem putat; ut alii, fastidiose) corvina magis, quam cygnea vocum intemperie, per immaniter longos gutturis tractus, contrarium iudicium pugnat. nempe profitetur artem! nempe ego illam curem; quae tympano sensus horrorem, dentibus stridorem, animo toedium inducit. Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
