Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid, si non nisi unam didicerit ferire! Non cuiusvis est Symphoniam facere pleno choro: omnes barbiti partes explere. Quidquid in praecordiis haeret, congestumque est optimi sanguinis, quidam in unicam Declamationem, vel Oden prodigunt: addant decem; exsucci erunt. laurus illorum radice caret. primoribus labris attigere peregrinae scatebrae venam: quae in proprii nominis fontem, iusta possessione nondum transiit. etsi in mortario contundas, nihil extundes aliud, quam quod audisti. semper eadem redibunt. Sic mihi, qui multum cessat, fit Chaerilus ille. Quem bis, terque bonum cum risu miror, et idem Indignor.