Latin
front.2.26 to front.2.27
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.26-27
Unproofread scanNot analysed yet
Terribile pronuntiatum! nam quis arcus non rumpitur, si nulla intermissione intendatur? Atqui etiam in summis Poetis advertitur quaedam inconstantia mentis. inaequales sunt temporum, affectuum, animorumque vices; et inde promanans eloquentiae iam acclivis, iam declivis, varietas. equidem ab egregie coeptis nunquam remittere, sed eiusdem Epici, Lyricive Carminis, multoque magis aliquot librorum continuare tenorem; hic labor, hoc opus est. -----Si quid tamen olim Scripseris in Mecii descendat Iudicis aures, Et patris, et nostras: nonumque prematur in annum. Membranis intus positis, delere licebit, Quod non edideris. nescit vox missa reverti.