# Poemata (3) front.2.26-27

Jacob Balde, Poemata (3), front.2.26 to front.2.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.26

Terribile pronuntiatum! nam quis arcus non rumpitur, si nulla intermissione intendatur? Atqui etiam in summis Poetis advertitur quaedam inconstantia mentis. inaequales sunt temporum, affectuum, animorumque vices; et inde promanans eloquentiae iam acclivis, iam declivis, varietas. equidem ab egregie coeptis nunquam remittere, sed eiusdem Epici, Lyricive Carminis, multoque magis aliquot librorum continuare tenorem; hic labor, hoc opus est. ----- Si quid tamen olim Scripseris in Mecii descendat Iudicis aures, Et patris, et nostras: nonumque prematur in annum. Membranis intus positis, delere licebit, Quod non edideris. nescit vox missa reverti.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
