Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid effuderint, proiecerintve, aeterna memoria dignum putant. obsistas? credet aliquis horum, te laudis aemulum, praeripere decus velle: nunc timere, ne alter in aequalitatem nominis succrescat. Ad ultimum, convictus argumentis, ingesto quoque in oculos probro, vocem illius Avari emittet: Populus me sibilat. ast mihi plaudo ipse domi. Haec dicens sua basiabit encomia: quasque chartas cruciare debuerat, murice tinctas Orchestrae praefiget. Quod si pium aliquid composuerit, a profano cultu abhorrens; tanto magis intumescet: quippe se, suaque pietatis titulo solabitur: specie Religionis exornari, praeferrique volet. quasi vero non et in Coelitibus colendis possimus esse socordes, ac barbari. Navem agere ignarus navis timet: abrotonum aegro, Non audet, nisi qui didicit, dare. quod Medicorum est. Promittunt Medici: tractant fabrilia fabri. Scribimus indocti, doctique Poemata passim.