# Poemata (3) front.2.34

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.34

Sapientius utique, verax, et artis callens: Criticus, honori nostro prospecturus, etiam Attico talento emetur. rogabitur, ut serius esse velit, ac quam minimum parcere. Si rogatus dixerit: Saepe stylum vertas, iterum, quae digna legi sint, Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores, Contentus paucis Lectoribus: an tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis. Tali crede vel non iuranti, Tuam famam, gloriamque cordi habet: invitato eo ad convivium, adlecto inter primae admissionis amicos, decore feceris. Nullo simili reperto, eia tute Critici personam indue. Succensere tibi, et reconciliari potes. Nunc satis est dixisse: Ego mira Poemata pango. Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est, Et quod non didici, sane nescire fateri.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
