# Poemata (3) front.2.35

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.35

Talis, non exspectato Flamine, sibi Aram struit, sibi sacrificat, sibi tus adolet. simul idolum et popa. Ac si quis sibi dicat: tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem et metis. Omnino, quisquis es, philautia capte; aras fundum arenosum; occas glebam infrugiferam; seris stultitiam: metes ignominiam. ubi sunt mira Poemata, quae pangis? Simioli affabilis affaniae Apuleianae. ludo in affaniis. ----- Paupertas impulit audax, Ut versus facerem sed, quod non desit, habentem; Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem, quam scribere versus?

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
