Latin
front.2.4.4 to front.2.4.6
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.4.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sic tecum reputa: Nisi stylum erigas, reptans calcaberis; petiturus ardua, vel cum Icaro decides, vel super volantem pauci aspicient. quo altius iveris, minor propter distantiam sub visum cades; ac nisi per nubila continuis alludentibus radiis intermices, ignoratus, voluisse latere censeberis. vitio obscuritatis damnabunt, quamvis ipsi vitio caecitatis laborent: oculosque Lethaeo humore suffusos, Arcadicae pecudis glaucoma corruperit, in quocumque tandem error sit; Docti, indoctique, quem mente apprehendere desperant, nec manu multùm prehendent. Superest media via: Medio tutissimus ibis. Quomodo tutissimus? medio iturum, euntemque, quivis Aristarchus de ponte deiciet; rediget in ordinem; coget in trivium; despiciet infra subsellia vulgi depressum: Nam, quid novi lemmatis attulit propter quod legi dignus fatigaverat praelum? nil molle, nil facetum, nihil supra vulgus! hic se Vatem Lyricum venditet, hymnidicus esuritor, forensis Tuccius! nam quando assurgit? quando feliciter est audax, prudenter timidus, fortiter cautus? quoties festive ludit inopinato subsultu? quod Flacco tamen familiare fuisse constat. Vix hunc Poetastrum agnosco. nunquam mulcet, nunquam terret; nunquam fricat, nunquam delectat, ne titillat quidem. At sermone nitet, verba nisi ex Horatii sacrario desumpta promere religio est. Respondebit, repete: iam audivi millies; iam legi centies. exspectabam nescio quid! ad repetitam cramben mittor. Hae tunc voces erunt. Ibis tu tamen excusso missus in astra sago, Terremus nempe larvis, et fingimus vanos metus! Non habeas fidem meis obtestationibus, nisi, quae hactenus asserui, ipsius Horatii verbis, quem tu iuxta mecum aestimas, luculenter confirmavero. Attende, quae Pisonibus suis, quos Arte Poetica imbuendos susceperat, quaeque alibi in Satyris, et Epistolis suis sparsim, instillet. Ad huius exemplum, et stimulos provocasti; fruere. Cuperes, non alto clivo, aut praecipiti via, sed humiliore semita, tutioreque Parnassum scandere? accipe monitum.