Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.42
Unproofread scanNot analysed yet
Audis iterato: Desidiam vitandam esse; diu, noctuque operi insistendum. Hinc manavit illud Ciceronianum Elucubrare: aliquid ad nocturnum lumen conficere. Non es ferventioris, aut felicioris ingenii Papinio Statio, exclamante tamen palam: O mihi bissenos multum vigilata per annos Thebai! Tibi dormienti, sive oscitanti excident oracula in pelvim! somniare in bicipiti Parnasso, est cum Persio vigilare. qui Poeta, non immerito creditur, omnia sua noctu composuisse: quippe fumosa, et luce carenia. Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi recte: nam ut multum, nil moror.