# Poemata (3) front.2.47

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.47

Quippe ni? praecoces fructus non durant. Nactus Iuvenis delicatus Adulatorem, sive Sycophantam, nihil audiet eorum, quae Horatius audiri vult, Critice, et Stoice. Sed: certe egregie. pulcra Declamatio. Iste puer non illepidos finxit vultus. Alter quoque pusio, flore verecundiae commendabilis, quam gratiose oculis nostris illuxit! Haec ille, tam callidus censor, quam crepida penicilli. Interea alterius surgunt animi: fluctuat fastus: procellae verberant pectus. Simul detumuit tempestas assentatoria; naufraga Poesis illisa in scopulos, vellit herbas, esurit: haec sunt seria mala. Ut mala quem scabies, aut morbus regius urget, Aut fanaticus error, et iracunda Diana: Vesanum tetigisse timent, fugiuntque Poetam.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
