Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.50
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc illae lacrymae! Multi omnia alia agunt, quam agenda. permiscentur tempora, et studia, sine ordine, et modo. referuntur pleraque ad voluptatis gustum, qua modice delibata, deseritur totus apparatus. succedunt inutiles curae, quibus incuriose vagae Animulae distrahuntur. flagrant cupiditate videndarum rerum extra conspectum iacentium: Novarum urit sitis. anguntur desideriis, quae ignari alunt. ita fluctuantibus obrepit languor: terror quoque, quoties ostensi Montis apices, semitasque petrosas intuentur! Interdum vulgus rectum videt: est, ubi peccat; Si Veteres ita miratur, laudatque Poetas, Ut nihil anteferat, nihil illis comparet; errat.