Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.52
Unproofread scanNot analysed yet
Altius memini annotatum, nos multa Veterum monumenta mirari, qui in haec regressi tempora fortasse mirarentur et nostra. Nunquam tam male cum rebus humanis agitur, ut omnium felicitatum cumulus, in unum, alterumve seculum stipetur, cunctis sequentibus praeteritis. vocetur a Priscis aureum, Argenteumve Eloquentiae Seculum: nostrum ferreum. Nomina non mutant rerum naturas. potest hodieque, ex vena, stricturisque ingeniorum, nobilius metallum protrudi. proinde nepotibus non desperandum est, sed ex Choro Laconico iterandum: Quod sumus, fuistis. Quod estis, erimus. Horatius antecedentes se correcturus erat: num statim et subsequentes omnino omnes? semper quaedam, temporum decursu, dignius maturantur. Et honos erit huic quoque pomo, inquiebat ille Mantuanus Pastor. Qui labori non parcit, idem repetat. Sint antiquitatis mala punica, Cydonia, aurea: et honos erit huic quoque pomo; quo tamen nullam Cydippen, Ovidiani Acontii more, deludam. Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem.