# Poemata (3) front.2.53

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.53

Praemoneo: nec culturam, nec exercitationem ad aetatis extrema differat. Poesis calore fovetur. Hyeme nil crescit. quid sterilis senectus, praeter pauca fortassis Epitaphia proferret? Canis capitibus cum nix alta iacet; glaciem cum flumina trudunt (permitte huc illud Maronianum applicari) intra venarum ripas, pigri cruoris coagulum; marcent, vel iam diffugerunt negotiosi spiritus. quid igitur dignum fatidico pectore, frigidus Chremes eluctabitur! Ut merito in Lyricis nostris libro primo, Ode quarta, Seni cantum dissuaserimus. frustra Hellenismos citabit, quos olim usurpaverat: frustra elegantias Athenarum: quando iam madentis infantia nasi rediit, reliquias Graeciae decedentis signans. Omega cum Iota subscripto, hoc est, stilla pendens ex naribus, admonet totam priorem sagacitatem esse emunctam. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum. iuvat, aut impellit ad iram, Aut ad humum moerore gravi deducit, et angit: Post effert animi motus interprete lingua.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
