Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.54
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae, propter eiusdem conditorem, plurimum tribuimus. Ceterum nascantur Poetae, an fiant, quanquam et Horatius sententiam suam dixit, nos quoque Quaestionem in hac ipsa Paraenesi decidimus, paullo prolixius, num. 24. Illud fortasse tibi restat inquirendum, cupienti scire, quae habitudo Corporis, ex quatuor Humorum genitali permistione, Praedominantis sortita nomen, ac vires, Philosophicae, atque Poeticae facultati sit magis idonea? Nulla non ad sanctimoniam coelestis vitae pertingere potest. a Phoebi Aris aliquam arcebimus! Sed quid communiter fiat, rogas? Dicam, quod sentio. Phlegmaticos toto absistere luco iubeo. rarissime vittas, laurumque contingunt. Non innatat pituitae aetherius calor, opifex magnarum rerum, ut proinde desperata habeatur in excellentibus literis horum gloria. Sed enim Sanguinei, quorum in venis copia sanguinis iuveniliter, et exsultim vibrat; grata, amoenaque temperie fruuntur. percurrit faciem ingenuus rubor, specioso illectu; malae florentes; oculorum fulgor iam pudibundus, mox volubilis. ipsi verò toti fociabiles, iucundi, alacres, faceti in laetitiam, et carmina se diffundunt. sed non diu durant, nihil arduum, perenne, laboriosum moliuntur. Quaedam ingenia semper scintillant: nunquam micant constanti luce. Quod delectat, carptim diripiunt, Poemati operoso minime suffecturi. unum, alterumve epithalamium, molles aliquot elegias; Monosticha partim arguta, partim obtusa; aliaque erotica amicis divident: quomodo in nuptiis Thalassius nuces spargit. Cholericorum alius genius, diversus habitus. Animosi sunt, ac celeres; quippe praefer vidi nativo calore: qui tamen, nisi benigna irrigatione mitigetur, torrentior urit viscera, inducit exsuccam gracilitatem: faciem reddit gilvam: lumina magna, ac sub fronte plerumque recondita, errantibus flammis exasperat. capiti minatur procellas, et turbines. Horum aliquis maxima audebit, praesumetque. quae tamen velocissime assequi, et subigere non valebit: omittet etiam in medio cursu: quia oestrum repente desierit. fatiscunt ardentium lassae vires, sicut modicum aquae videmus incensae tegulae affusum momento in fumum dissipari. Optimum fuerit, si utrumque humorem, rubrum, et flavum, sanguineum, et biliosum, sinu suo Melancholia recipiat. Non illam intelligas velim, quae Divis, hominibusque odiosa, speciem morbi praebet, et quandoque mortem operatur: ultima Naturae deficientis sedes, et faex. hominem omnium amoenitatum vitali gustu privat, bonaeque mentis exsortem, in teterrimam sui solitudinem relegat: non raro, ut dixi, illaetabilis, et lethi caussa; maniae periculum secum trahens. ab atra bile accenditur, ferali busto in sontem fumum desinente: quo deinde, velut spissis nubibus, obductum caput, nullo unquam serenatur tempore. Signa sunt, continua tempestas animi, semper decumanos fluctus metuentis: frons in moerorem crudissimum contumax: color a plaga coeli, in qua degit, nimium quantum divertens: puta, in frigida nigrior, et Memnonio suppar; contra sub zona torrida ruffus. praeterea vultus magnam partem sideratus; Vixque tenens lacrymas, quod nil lacrymabile cernat.