# Poemata (3) front.2.57

Jacob Balde, Poemata (3), DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.57

Sed omisso Marone, sic respondeo. Supra commendavi Novitatem, velut alteram Animam Poetae. Disce ergo, Crescenti, circa insolens, novumque Thema facunde versari posse. disce ad paradoxa tamquam ad palum exerceri. disce ludicra velitatione proludere maioribus Fastis. disce per umbratica bellorum simulacra, scribendo, ad seria arma, ad Iliacas acies, et Pharsaliam Lucani te praeparare. Requiris stylum? vergit in Satyricum. Novum crimen! nova accusatio! semper in Satyras ruere! criminari, conviciorum torrentes infundere! Aut loquitur, aut scribit, aut somniat Satyrica! Ehodum, bone vir, quid ais? inquit apud Terentium nonnemo. etiam Satyras somnio! ut hoc, atque utinam ex vero possim! concedam; siquidem Poetis somniare, in vigiliarum decus computatur: nulla me tibi propterea sentio verecundia obstrictum. Sed non conqueruntur. quid curo gemitus turturum? Cum torvis alitibus mihi negotium est. albulos columbulos Catulli haut moror. Murmurant alii. sine, obsecro: murmurent. Clamor Momorum, classicum est Poetarum. non moventur istis sonoribus, nisi ad arma, et novas Satyras. Has, ut intelligo, aliqui rudes, et famosos libellos, eadem aestimatione expendunt. digni censura sua ridiculi censores. est enim sive inscitia, sive calumnia vulgi, haut vulgaris. Tu, Marcona, si sapis, vitabis hosce manifestos, Declaratosque Ignorantes; quo supplicii genere nullum acerbius, atrociusve, a Francisci Petrarchae temporibus, in Parnasso statuerunt Docti. Scilicet, Religiosi, iique doctissimi Viri, ut Clarissimos taceam, praecepta tradidissent scribendi Satyras; si existimassent, hoc scribendi genus, detrimento esse bonis moribus, aut iniuriose flagitia proterere. Procul Pasquini, procul Marfori; et quidquid ex indigno famam innocentium laedit. Non nescio, multos simplices, indoctosque, vel afflatu Satyrici Nominis offendi. cum auditur, contremiscunt; ac si boa serpens, cognatum capiti cymbalum quassaret, perterriti ad reptantis Satyrae sibila. Anguem putas; Anguilla est: lubrica elabenti, optima epulanti. Apage diras, et male feriatas Columnarum Inscriptiones, in maximis Urbibus frequentes; et vel Sartoribus, ac Cerdonibus usitatas. Nihil cum his commune habet, animosi, robustique Carminis genus, Satyra; ac, quale quidem Iun. Iuvenalis consectatur, si quid experto credis, propius summo. hinc est, quòd post Lyrica nostra, quando et Flaccus Lyricen, per intervalla, stylo Lucilii, circum praecordia lusit, tanto libentius, ut ne dicam, honestius amplexi simus. Quae enim voluptas in vili humilium metrorum tritura! qualis quotidianis postulantium usibus, et declamatoriis crepundiis impenditur. An malles, et nostros Elegos absolvi? dabitur opera, simul destinata expedivero, ea quoque de gratia: Ne solos se Ovidianos putent, qui neque Lyrici, neque Satyrici sunt. A proposito non deterret ullus, aevo nostro, mollium amorum, vel numerorum Scriptor. Contraria videbor possidere velle; et ima summis, summa imis commiscere. quod in Helicone rarum est. Quis prohibet raris nomen inesse meum?

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
