# Poemata (3) front.2.7-8

Jacob Balde, Poemata (3), front.2.7 to front.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-3/front.2.7

Tametsi contigeris Parnassum, quid tum postea? hic mons, instar Fodinae metalliferae Suazensis, infra, supraque confossus, et perfossus est: vix ullam venam reperies intactam. hoc est; quod cruciat Parnassios fossores. novis inventionibus destituuntur. multa tibi polliceberis, non aureum, sed aeruginosum ingenium ostensurus. Pergamus. ----- Neque enim concludere versum Dixeris esse satis neque si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, osque Magna sonaturum; des nominis huius honorem.

---

Jacob Balde, Poemata (3). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata3_1.xml.
