# Poemata (4) 1.0.1.10-14

Jacob Balde, Poemata (4), 1.0.1.10 to 1.0.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.0.1.10

morbis senectus. Visa sunt videnturque iam dudum ista cano Saecula; fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores Hi sunt in ultimis iam annis languores sui. hinc saepe illa cernuntur signa motusque terrarum, permutatae temporum vices, monstrosae animantium fecunditates: quae omnia adhuc procedentis prodigia sunt Temporis, sed iam deficientis. SAPIENTER, opinor, omnia, et cum nervo, dignaque EUCHERIO, qui magnorum sui Saeculi Pontificum longe MAXIMI nomen tulit. Habes, Amice Lector, Duorum PP. et eruditionis laude, et fama sanctitatis illustrium cordatissimam contestationem. Vterque exclamat. Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas Cum utroque idem canto, gemo, ludo, scribo, persono. Neque vero Mundus ipse hoc negat. Sed quia meretriciam frontem perfricuit, idcirco pudore non confunditur. Primas Odae simplicis editiones, utcunque prona voluntate, etiam voluptate accepit; naevis autem ostensis et Suo TURPI, in speculo nihil offensus arrisit. quasi diceret: Hoc SUMMUS. hoc decet. A Troiano busto facem accendi. nam quid ante ILIUM in profana historia aeque memorabile? aut quid celebrius fumantibus PERGAMIS ? cum praesertim Vana Nobilitatis ostentatio ad Troianum Equum se referat, ligneo ventre generata. Quam fastuosam phrenesin, si superaret proavus horum, ipse doli fabricator Epeus; utique risu confirmaret. Inde VANITATEM emissam postquam omnes Mundi saltus insedit, insperato inopinatoque Poemate, (an indagine dicam?) quali ex insidiis septem circumveni Compulsam in maculas, collectamque in scopum, metris, velut iaculis, confixi. Et nunc perfossa, late eviscerationem sui praebet. Genium Versuum si requiras: Epigramma dici refugiunt, et tamen stricturas emittunt. ad prae vii Anacreontis inclinationem conformati. Defricantur propinqui necessario eius salibus. Ita quo more lingula Magnetica Septentrionem petiti; vergunt illi Occidentem versus et Bilbilim, Patriam Martialis; quo tamen nunquam perveniunt. ANACREON BIFRONS, Certantium chorum ducit, et pusilli Carminis odora vi, ad praedam, quam exploravit, in vitat. Latino Germanicoque idiomate editus a me multo ante, prodier at.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
