Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., X.Vana sunt opera et risu digna: in tempore visitationis peribunt. ? 15.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.10.0
Unproofread scanNot analysed yet
Septena quae Miracula
Iactabat ante Mundus:
Septena sunt ludibria,
Et nobiles Chimaerae
Monstret NEMUS Semiramis
Murosque sulphuratos:
Rhodosque SOLIS aeneum
Extollat alta signum,
Munde vale revocor. prius haec Miracula cerne,
Dicit, et immensis pascere divitiis.
Nempe ubi sunt? quis me volucri super aera curru
Raptum famosa sistat in Utopia?
Vel quis ad Euphraten praepes Babylonia ventus
Moenia visurum, sulphure cocta, ferat
Qua tamen aspiciam Rhodon, immanemque Colossum,
Prima Dies fatui forsan Aprilis erit.