# Poemata (4) 1.10.1

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., X.Vana sunt opera et risu digna: in tempore visitationis peribunt. ? 15., Mimesis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.10.1

Ad Miracula (quod loci secundent)
Sic proceditur Et quidem videtur
Primo, quod fuerint: deinde, quod sint,
Nam Semiramis excitavit Hortos
Pendentes: Rhodos arduum Colossum.
Dicendum tamen: haec fuisse quondam;
Nunc, non amplius esse. Nam nec umbra,
Vmbrae nec levis umbra restat. Ergo,
Aude aliquid. mirare tui miracula Mundi.
Quae, vel Ubi? Quando? Qualia. Quanta, Quota,
Septem, dicis, erant. Ah! quae ludibria narras
Quis non cordatus rideat illud, erant
Sunt, Sunt, Quae durant. Sed Erant Babylone superbae
Portae: sed tantum Pensilis Hortus Erat.
Per cuius poplites potuit rostrata Colossi
Navis agi? non EST nunc quoque tantus, Erat

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
