Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., C. Curavimus Babylonem, et non est sanata. ? 51.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.100.0
Unproofread scanNot analysed yet
Cantantur haec, Plorant ut haec,
Scribuntur et Leguntur.
Videntur haec, Ridentur haec,
Et lecta negliguntur.
CADUCE FLUXA VANITAS
Quanto paratur auro!
ATERNITAS dupondio
Non aestimatur uno.
Ista super studiis Hominum vitaque canentes,
Flevimus in risu, risimus in lacrimis.
Quid prodest VATEM noctes iunxisse diebus?
LECTORI bilem si movet ODA meo.
Vana petens VANUS, vanis vanescit in annis.
Tantum Nugarum est iam pretiosae sitis.
Sit coelum coeli Domino, proclamat Avarus;
In Terris, hominum filius esse volo.
Hanc et Primus ANACREON canendam
Invenit, cecinitque primus Oden:
Et fortes Elegi gemunt, et acer
Scazon exprobrat, et queruntur uno
Omnes Hendecasyllabi dolore
Sed quid MUNDUS ad haec? (quod ante) RIDET.
VATES, CARMINA, VERITAS PROBANTUR.
NUGAE CRIMINA, VANITAS AMANTUR.
FINIO. Calliope lassum solare Poetam.
Dum canimus, lacrimae moesta per ora fluunt.
Mens tuihi praesagit; passim ridebimur: et quos
Edidimus Versus, hos quoque Momus edet
Quid? si aliquis dicat; Video meliora proboque;
Sed mihi Vana placent, Deteriora sequar.
Ah! emitur VALLIS lacrimarum plena talento:
Vno cum numo posset OLYMPUS emi.