Latin · Elegiac couplet
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., Ad Elegiam magnam amorum matrem. ELEGIA. Auctoris vindiciae., lines 1.103.1-1.103.44
Jacob Balde, Poemata (4) 1.103.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
SI licet et fas est, fluxos Dea sparsa capillos,
Undenis pedibus basia figo tuis.
Da mihi te facilem, neque sis inamoena Poetae.
Tam pulchram faciem, non decet ira gravis.
Nec sum adeo tristis solitoque indignus amore
Comis enim verbis et Macer esse potest.
Nec sic Virgilius, nec Statius urit amantem,
Quique suo florens de Stilicone canit;
Quin ferar interdum rigui Sulmonis in Hortos,
Scissaque Peligno vomere rura colam
Et videam, mirerque focum mensamque Tibulli,
Quique tuus vates Umber ocellus agat.
Testor Pegasides, et te, nisi dura resistis;
Saepius invideo, quod meruere legi,
Tu modo ne falso famae nos crimine figas,
Et dicas aliis: iste protervus homo est.
Contemnit molles Elegos humilesque myricas:
Et tantum Thebas et sua bella tonat,
Crede mihi, patior facile et tolerabile Numen.
Mitior in nostro iam natat ore Deus.
Quod iuvat. amplector. Scio. non in montibus altis
Fraga, sed in viridi dulcia valle legi.
Arma canant alii stringantque ad classica ferrum
Pacis ego Charites blandaque castra sequar.
Non ea, quae Cyprius ponit damnosa Cupido,
Montis in Idaei conspicienda iugo;
Qualia sed Solymam sapiens Hermannus ad Urbem,
Inque Palaestino Belga locavit agro.
Discedant Galli, lascivaque turba Catulli.
Hos sua flamma coquit. me meus ardor habet
Sanctior in nobis calet et formosior ignis.
Nympha suo vultu quem Galilaea movet,
Casta decent Vates et Sobria vota togatos;
Vt Cycni cantus. sic nive tota manus,
Credis? olorina scribentes utimur ala.
Qui dedit hunc calamum, suaviter ille canit.
Tam bona sis utinam, similique insecta colore,
Quam sit vel Vatis penna, vel huius Avis,
Flectere Diva, precor, vultumque adverte petenti.
Auspiciis liceat nectere verba tuis.
Quae numeris modulata novis, lacrimisque rigata,
Includat phiala Parthenopoeus Amor:
Et tibi pectenti discrimina mille comarum,
Offerat ad speculum, florida dona, tuum.