Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., SCAZON., IACOBUS BALDE Divis et Deabus in monte Heliconis.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.105.1
Unproofread scanNot analysed yet
OSca scribo plurimum lingua, veteri stylo. ne per licentiam belli vagantis intercepta, militum praedae ludibrioque dispalescat et volgo. Diu, quod ipsae scitis, et probant anni; iam servio, fuique vester ambactus. amussitavi tempori meos Versus. clinamen huc trahebat et virens Daphne, quae subligandis crinibus verecunde alludiabat, meque virgo quaesebat. Suefactus Odis multa metra derasi. Seresco nunc, totusque frigefactatus, sufflaminari me noto. nihil venae adprosperatur undequaque scruposae. quis scita scitamenta ademsit, ignoro. Conlabefactus tot laboribus, cantura vastet, haud nenuqueo resignare Fortasse petro sic videbor agrestis, et tonsitandus: meque, quod fidem fallo, Elegia proielabit. hoc velim. nemo poterit retraxisse iam recuso scirpari. seu sirit hoc Apollo, sive non sirit. Viaticatus sum. Valete. Subscribo Olim quidem Poeta vester in Phoebo.