Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XVI.Venient in triremibus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, Hypotyposis.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Et tu Pastoris pulcherrima Filia, quanto
Servasti florem tempore, ROMA, tuum?
Non adeo longo. tenuem deflexit in umbram
Numinis ille decor, Nominis ille vapor.
Frons solito minor est, et nasus acutior aequo,
Collaque sunt buxus, bella labella cinis.
Haeccine Divorum genitrix aequata Cybelli?
Sanguine fraterno tam bene tota soror?
Nunc quo ROMA loco? fuit venusta,
Fortis, Martia, gloriosa, felix.
Tu primam faciem, cave, requiras.
Censuram refugit: pudet videri,
Aspectis potes expavere rugis,
Et mussare silens: AN ISTA ROMA EST.
Fortassis via devium fefellit.
Hic nullum video Remi sepulcrum.
Quem tamen in sinem properata Potentia crevit?
An semper solidis ossibus alta stetit?
SUMMIS STARE DIU, NUNQUAM NON FATA NEGAVERUNT.
Hoc quoque prostrato corpore Roman probat.
Inspiciat speculum. proprio perterrita vultu,
Horrebit maculas visa senecta suas.
Turrigeri crines rastro e non pectine, vulsi,
Fatalem in fossam procubuere Remi.
Et ROMA manceps servitutis Argivae,
Totius Orbis messe dives invecta,
Quot, ede, aristas vidit, aut tulit spicas!
Et ipsa tandem rapta cessit in praedam.
Famosa latro Gentium, suos Cives
Sensit Latrones. Vaeniit subhastata,
Contusa, deformata, turpis, elumbis,
VAH! absque muro nuda, semipagana.