# Poemata (4) 1.26.1-2

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXVI.Haccine Urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae. ? 2., lines 1.26.1-1.26.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.26.1

Fascinor, et frontem magici vinxere corymbi?
An subito funus, quae fuit ante Venus?
An video Romam, quae sub iuga bobus adempta
Egit Samnites, edomuitque Tagum:
Getulo metuenda Duci, Carthaginis horror,
Praedatrix Siculi, classe timenda maris!
Quae quercus, Alemanne, tuas formidine movit,
Ex illis Latium sculpere docta Iovem!
An ista ROMA! funus istud est ROMA,
Hic ROMA truncus? hoc cadaver est ROMA
Quis me per! o vicissitudo Regnorum!
Ergo ista Volscos vicit, et Numantinos
Canes abegit SCIPIONE latrantes ?
Haec tauriformis abstulit caput Byrsae!
Quis me! fugavit ista Latua Germanos!
VAH! quis per altum me ferat? VALE ROMA.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
