Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXVII.Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius. In ? 1.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.27.0
Unproofread scanNot analysed yet
Cunctis tremendae Gentibus
Emarcuere vires.
Luxus Nepotum pignora
Materna dissipavit;
MUNDIQUE PATRIMONIUM
EVOLVIT UNUS HERES.
Quod hic reliquit, barbarus
Absumpsit ALLARICUS,
Adverto, nec vana fides. apoplecticus illam
Corripuit fastu deficiente stupor.
Dives opum, dives pictai vestis, et auri
Aulaique (sed hoc, quisquis es, adde) FUIT.
Exhausit Tiberim Gangemque Tricongius auri,
Sanguinis humani turpis hirudo Nero.
Aut si quae misero de funere membra reliquit,
Harpyis Geticis vix pepulere famem.
Nimirum superante morte vires,
In foedam speciosa fluxit umbram,
Summam pauperiem. Cruentus Heres,
Immanis patrimonii Charybdis,
Praeter peila vetusta, sarculumque
Serrani, Curiique nil reliquit.
AH! ET FUNEBRE LINTEUM, SEPULCRO
EFFOSSO, PROCUL ABSTVLERE GOTTHI.
Porsena quas stupuit vires, iam nulla Sabina,
Nedum Nebrophone, vel Cleopatra timet.
Iactet divitias, quas absumpserunt nepotes;
Quique Aviae faciem convomuere suae.
DEPOSITVM MVNDI, census, aeraria, fiscum
Vertit Civilis. depopulata fames.
Relliquias, Alarice, tibi servavit egestas;
Plaustraque praedarum sub Stilicone dedit.