Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXIX.Et percutiam Domum hyemalem cum Domo aestiva, et peribunt Domus eburneae
Jacob Balde, Poemata (4) 1.29.0
Unproofread scanNot analysed yet
Stillare cessant balsama
Mensae Neronianae:
Foeda scatent uligine
Thermae Neronianae.
Antonianis balneis
Nunc anseres lavantur.
TYBVR Vopisci floridum
Tondetur a capellis.
Fabula sunt citreae sudantes balsama Mensae,
Nec Syrias halat mappa relicta rosas.
Fabula, trudentes argentea flumina thermae:
Nulla per auratum flexerat unda rubum.
Fabula, Nymphaeum Veneris regale lavandae:
Maeoris nequeat foedior esse palus.
Fabula, Pierii Tibur glaciale Vopisci:
Semper, ut apparet, rustica villa fuit.
Iam nil de Cilicum liquore nudum
Prandentis fluit in caput Neronis.
ERGO PLANGITE. Nec iavantis unctum
Fragrat malobathro nitente corpus.
CVR NON PLANGITIS? ille delicatus
Thermarum tepor alget. illa Villa
Tiburtina ruit. NIGRAE PVELLAE,
VESTRAE PLANGITE MATRIS AD SEPULCRUM.
Quae domus in tota late fragraverat Vrbe,
In qua coenabat Plena Nerone fames:
Effultosque meris fontes et stagna smaragdis,
Quae biberat loto plena Nerone sitis:
Quasque infudit aquas riguis Antonius hortis.
Omnia iam sicco transeat ore Canis.
Nec Tibur platanos, nec habet sua frigora Pastos,
Dicere nec possit, Tityre tu patulae.