Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXXII.Veruntamen in imagine pertransit homo. ? 38.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.32.0
Unproofread scanNot analysed yet
Num restat una linea
De lineis APELLIS?
Num vel manus, vel pes tua
Lysippe sculptus arte?
Num de Myrone bucula
Veris amata tauris?
Num delicati Mentoris
Caelata Cypris auro?
Pellaeum Regem quoties depinxit Apelles!
Cui soli libuit pingere, quod licuit.
Et quoties illum Lysippus marmore finxit!
Cui soli licuit fingere quod libuit.
Quale hoc aeris opus? quod taurus amaverat instar.
Vxoris: potuit cui Socer esse Myro.
Mentoris in CAELO, quam Caelo pulchrior arsit
Cypris, et haec ubi nunc omnia? sub tumulos