# Poemata (4) 1.34.3

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXXIV.Quare frustra laboravit? Iob 9., SCHENA. Poeta. Scazon.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.34.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.34.3

AD illud allusisse credo te, Scazon: Ne Sutor vltra Sca. Quid velis probe novi Ad illud. Acres improbasque censuras, plebs imperita pro lubentia ructat Quod cuique pronum. Nulla merx magis vulgo venalis est minusque emendae, quam ronchus. Vbique prostant Zoili POE. Tamen velo latens Apelles; deprehendit invisi deforme rostrum calceumque Cerdonis; picemque frontis lubricamque gingivam crepidae sonantis verberavit impactu. Quassi molares et caduca maxilla stridente serra dentium, vacillarunt. Interminatus ergo respuit vano Pellaeus ab Sutore Pictor illudi SCA. Osi Poeta clancularios Momos audiret, unca quaeque nare perflantes Et huic Apelli. per Lares, in arcano liceret, esse, densa pone carecta. Quoties et ipse cogeretur infestas ferire malas: cum fremens Aristarchus, armatus ignorantiae rudi sparro; geminat caninam litteram super Versu; quem rodit osse peius. hic cothurnatus. luxatus iste, durus ille, gibbosus et luscus ille. Ineptus ille, qui censet; Molossus ille qui protervus allatrat. POE. Mansuesce Scazon SCA. Cum Poema contorquet vibratque cirrhas: cur Poema contorquet vibratque cirrhos? si resolverit: nodo volet ligari fibulaque constringi. Iam displicebit syrma, iam fluens vestis, auroque pictae fimbriae laborato Iam nasus ipse, Polybosus est, latus, plus aequo acutus. simus, olfacit Momum emunctus Omnis forma ducitur probro. Fastidiorum tanta tamque monstrosa fetet voluptas POE. Taediis putes ungi: et cum cruentos inserit metris ungues mor bo levari: SCA. Plecte suberi iactu, tam faeculentum lividumque Sutorem POE. Plorante lesso, lessus, inquit, est mollis. Ridere malim gratiosus. Idemque ringetur ore, seque coget in nubes, ridente Phoebo, Sic fricatur a votis, iraque moesta tetricaque lascivit, et odit omne non suum miser Fungus. Atqui nec artis est, nec ingent plumbo gravare lancem, turbidoque Saturno implere rugas, a Catone formatas. Sed in Tabella suscitare. quod vivit, sed penicillo provocare Naturam, hoc Sutor artis est, et ingent Mome. SCA. O Mome Sutor, POE. Mome Sutor. SCA. O Mome.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
