Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXXV.Imaginem ipsorum ad nihilum redigas. ? 72.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.35.0
Unproofread scanNot analysed yet
Fallacis Vvas Zeuxidis.
Mendacium iocosum
Quod passeres deceperat
Pendentibus racemis:
Decerpsit Auster humidus
Heu! saevus esuritor,
Nimbus Tabellam perdidit,
Et alites fugavit.
Est ubi, cum scitur Zeuxis, quaeratur Imago
Zeuxidis. haec, inquis, Vitis, et Vva fuit
Prodi: te Concha decepti Vinea Sturni,
Atque oculis potuit dulcis Imago bibi.
Audio, quod narras. Hoc non minus: improbus Vvam
Expressam foedo diluit imbre Notus.
Vastatus paries, et vere pensiiu Hortus.
Damna vetustatis VITIS et VVA tulit.