Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXXVII.Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, Nomenclatura.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.37.1
Unproofread scanNot analysed yet
Istis astra micant, hos gloria floribus ornat:
Et nardo et violis, et casia et Cyane,
Et Myrto malisque: sed o quo gloria tendis?
Nonne brevi dices: Nos quoque floruimus:
Exactis octo lustris, sistetur imago
Nobilis a docta suspicienda manu!
Nomina quaerenti Auctoris, tibi ficta dabuntue:
Hanc pinxit GAIUS RESPHA CLASOMENIUS,
His Actoribus explicata Palma.
A summis datur infimisque. Vivant.
Regnent, et populi per ora currant.
Atqui post aliquot superba messes,
LAVS cum messe cadet; putrisque famae
Cristatum caput et decoris alas,
Et linguam BONA VERBA nuntiantem,
Longa oblivia mortis amputabunt.
Omnibus in Silvis horum penetrabilis Echo
Nomina percussa rupe sonora canit.
Dic mihi quid vox est, nisi flabilis aura? quid aurae
Aura? quid hic est, quem Vocis Imago canit?
Post aliquot soles occumbet fama; NIGRIQVE
Tam nigrae fors fuerit, quam fuit ipse niger.
Quis pinxit, quaerent aliqui; responderit Heres;
Aleph Beth Gimel, Sic mihi dixit Avus.