Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXXVIII.Qui loquitur mendacia, peribit. ? 19., Expostulatio.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.38.1
Unproofread scanNot analysed yet
Fumantem movet aemulis salivam:
Quod sublimia, ducta ad umbilicum,
Albo pumice rasa, digna cedro,
Cum probro monumenta destruantur.
Doctos Iliadis sacrae labores,
Rosit Mus opicusque putidusque,
Quid vivis Cate? cui bono creavit
Te Natura? vorare Mus HOMERUM!
Quid? quod ab indoctis Docti crucientur? Homerus
Iam non respondet …
Quae Fera divini coelestia vincula Vatis
Solvit? hyaena, bison bubalus, ursus, aper
Bellua qua? quid Musa iubes expromere? taedet,
Et piget atque pudet dicere: Musa sine.
Bellua qua,? pudet ah! quae bellua? ridiculus Mus.
Quis posthac saevos arguat esse Catos