Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XLIII.Ubi sunt Dii tui, quos fecisti tibi: ? 2.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
Mentitur autem Rumor in suum collum.
Adhuc futura pandit illa, quae Delphis
Servatur ILLA, plena mystici fumi,
Apollo dives nulla pascit armenta:
Sed in reducta valle barbiton pulsat,
Nec involuta Cyrrha retibus squallet!
Aranearum, sed tapetibus fulget,
VAH! tristis Ironia amara valde. Vah!