# Poemata (4) 1.43.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XLIII.Ubi sunt Dii tui, quos fecisti tibi: ? 2.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.43.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.43.0

Ah! exsecratas DELPHICVS
TRIPUS stat inter ollas,
APOLLO rursus pastor est,
Sedensque tondet agnos.
Polluta Cyrrha texitur
Telis aranearum:
Victrix Arachana Palladi
Insultat exsulanti.
Delphicus ille Tripus, qui quondam oracula fudit,
Impositus flammis rustica pisa coquit
Pascit Apollo greges, notisque Amphrisius arvis,
Lanificas empta forfice tondet oves.
Quid? quod in Aoniam penetrarit Aranea Cyrrha,
Venati Musas cassibus ausa suis.
Tela Minerva iacis? telam cave flava Minerva:
Figet enim tela pectus Arachna tuum.
Delphorum Tripodem Faber profanus,
Et contemptor, in ordinem redegit.
Sub fago sitit, esuritque Apollo.
Nodoso quoque scipione nixum,
Vidi pascere Myrtili bidentes;
Arcanisque cubilibus Minervae
Oppandi laqueos, quot a trecentis
Annis nexuit impudens Arachna.
Quam verum optasti Delphis tibi dicere, sordet
In manibus crudi fictilis Olla coqui.
Si quaeris, quid agat noster crinitus Apollo:
Hoc tantum possum dicere, pascit oves.
Interea petulans it rupit in Exulis aulam,
Liminaque obstructis clausit Arachna plagis.
At tu exclusa fores frustra Tritonia pulsas.
Cessa: non aperit Lyda puella tibi.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
