Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XLVI.Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. ? 11., Philippica.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.46.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non crassum queror aut perisse Crispum,
Te te lugeo flende, MARCE TVLLI,
Sica Popilii perempte serui,
Non tantum tua Villa Tusculana
Antiquo Domino caret: sed ipsa,
Quae te Rostra tulere personantem,
Postquam et murmura Fulvia tulerunt;
Piratae rapuere sanniones.
O! fortunatam natam me Consule Romam!
Hoc olim: seq nunc Marce diserte taces.
Sunt muti cineres, quos urna Hortensius efflat,
ET IAM DE CRISPO SCRIBITUR HISTORIA.
Heu pudor! in Latiis saltavit Simia Rostris,
Vrsa peroravit, Vandalicusque Catus,
Istane sunt igitur famosae frusta triremis:
Caesa manu toties Rhetoris. icta pede: