# Poemata (4) 1.47.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XLVII.Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quasi qui perierunt per. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.47.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.47.0

Fabri disertum filium,
FABRVM Philippicarum.
Angina pridem seria,
Non ficta strangulavit.
HIC EST, HIC EST DEMOSTHENES?
Ancilla monstrat olim:
Sed iam licebit quaerere;
VBI ERGO SUNT ATHENAE!
Atticos Orator, princeps incude relicta
Factus, et indocti gloria docta Fabri:
Tutius o quanto tractasset forcipe ferrum,
Quam quod Agens caussas AVREA verba dedit.
Mentiri nocuit. periit miser: idque Figuris
Omnibus atque Tropis Parca Pelasga probat,
Quid prodest DICITO OSTENDI? quod garrula quondam
Fecit ad undantes Hydria fontis aquas.
Facundissime Cecropis Nepotum:
Qui tot crimina tristium Reorum;
Vt fert patria terra, palliatus,
Verbis consiliisque palliasti:
Exsul denique nudus interisti.
Et tunc nulla puella dixit: Hic est,
Quem monstro tibi RHETOR. …
bene dicit iste Balbus.
Forsan adhuc magni stupeas Demosthenis artem,
Qui linguam ad cotem Blaesulus exacuit;
Argentangina, morbo peiore, peremptus.
Finis in exsilio Rhetoris iste fuit.
Frustra Antilla manu protenta perstrepit; Hic EST.
Hic terror, Macedum Magne Philippe, tuus.
Monstraret Tumulum saltem, libramque vel unam
Pulveris, aut dentem, qui genuinus erat.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
