Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XLVIII.Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. ? 6., Deliciae.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.48.2
Unproofread scanNot analysed yet
Huc coliphia pessima carminum, Ad anteiquum aevum
Tendimus? horrendos imus enim adque Sophos.
Quorum atro mento barbas (mirabile dictu)
Naturae manus inscripserat in folio.
Ructabant Verum: nunquam non ore spuebant
Docti aliquid; gnari et dinumerare atomos.
Sed quo versibus his miserabilibus crucianda
Monstra haec venerunt denique? mortua sunt.
Favete linguis Manibus parentamus
ZENONIS, et Zenoniani ARISTIPPI.
Ollis scatebat sub veterrimo mento
In utramque partem disputanda barbai
THESIS, Sonabat ore tussis hirsuto.
Conchyliata diluere gutturem sputa.
Sed dum ore, NASO, disputantque sputantque,
VAH! mors salivam, quae fluebat, abstersit.