Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., V.Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis
Jacob Balde, Poemata (4) 1.5.0
Unproofread scanNot analysed yet
Nil usque stat durabile,
Aut undequaque tutum.
Calcat myricas quadrupes.
Cedros trucidat Eurus.
Vrbes pavent Vesuvium,
Pontes timent Araxen:
Valles inundant lacrimae,
Montesque fulminantur.
Actum est. securi nihil hoc reperitur in Orbe:
Nec duraturas fert status iste moras.
Et salices, celsasque manent sua funera, cedros:
AEolus has, illas sima capella metit.
Antiquum est istud: ponti indignatur Araxes:
Et sua Parthenopen non minor AEtna coquit.
Fulmine mons Rhodope; nimbis Rhodopeia Vallis,
Altior iste flagrat, pressior ista natat.
Hoc est, quod SAPIENS monebat olim:
NIL SECURIUS ESSE, QUAM TIMERE.
Sic cedrus pavet AEoli lacertos;
Flos campi, teneram manum Puelli:
Propugnacula, SPINOLAM frementem;
Pontes, Strymonis alveum ruentem:
Vallis sub nivibus sepulta plorat;
Rupes fulmine tacta clamat, Ohe!
Desine nutantis Mundi fulcire ruinam:
Labitur, et nullo nixus Atlante perit.
Atque adeo videas non solam Tibure ficum,
Sed Libani et Cedros flante Aquilone, mori.
Eridanus ripas, pontes populatur Araxes:
Hinc est, quod toro flumine ligna natent.
Quemque ferit sua mors. hunc nimbi, hunc fulmina tundunt,
Saepe Appeanino Pesque Caputque dolent.