Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., L.Ubi nunc sunt sapientes tui? ? 19.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.50.0
Unproofread scanNot analysed yet
Dic quo cubet sub cespite
Silentii Magister?
Nunquam satis leguminum:
Nil ausus esse pulpae.
Quae seminudi Socratis
Spelunca condit ossa:
Vbi uxor eius putida
Caputque trunca ---tippe:
Sed neque PYTHAGORAM violento mortis ab ictu
LITTERA defendit PYTHAGORAEA suum.
Qui parce cenavit, olus, lenteque comedit
Lentem, quippe memor: NE QVID in ore NIMiS,
Te quoque Calue Senex Sapiensque vocate, cicuta
Sustulit, et nemo SOCRATIS ossa tulit
XANTHIPPE periit, placidi Iovis improba Iuno,
E scaphii toties vindice nube pluens.
Quid piscis Samius silet: quid ore
Clauso Pythagoras facit, stupendus
Verborum Euclio: diis famem malignis
Vovit, sustinuitque contumacem.
Arsurus Siculo prius iuvenco,
Quam cocti bovis ore polluendus,
Pol! quid Socratis Vxor, aurearum
Xanthippe facit ? ? ? ? ? feminarum.
*Qualiter est moriens quoque mortuus in sabuleto.
Qui vivens vixit, nomine Pythagoras.
Hic numquam (sic me dii ament) olera atque legumina
Ad satiem audebat deiicere in stomachum.
Non minus exstinctus pater ingens Socraticorum est:
Quamquam hilaris Stygias ivit et ad tenebras.
Viderit autem Hecate, Coniux ubi sit Xanthippe:
Quae quia erat mala tam est digna quoque hisque Metris,