# Poemata (4) 1.51.1

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LI.Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Ad ? 1., Oestrum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.51.1

Eloquar hoc etiam, licet indignentur Athenae:
Divinus periit, disperiitque. PLATO
Pro caeli terraeque pudor! Sophus omnia novit.
Cur igitur nescis, mi Sophe, quid sit Homo?
Est, inquit, animal generosum, implume, bipesque,
Sic scio, quid gallus; non scio quid sit HOMO.
Aut serte hanc hominem fas est apponere mensis:
Nec tamen aversos sol revocabit equos.
Nunc intrabo Sacrarium, quod olim
Sparso ture colunt Athenienses.
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis.
Dic: quid est Homo? GALLVS ABSQVE PLVMIS,
Toto pectore rideamus omnes.
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis,
Dic: quid est Homo? gallus absque plumis.
TOTO CORPORE PRANDEAMVS OMNES.
Comere Musa comas iterum fuligine tersa
Pulchrior. Ecce Plato nunc adeundus erit.
Quaeramus tumulos: certum est latitare sub uno
Illum, qui NATVM scit reperire BONI:
Gallinaeque Virum nudatum vertice cristas
Exaequans Homini, perdidit OMNE GENVS.
Siccine definis Hominem Sophe Magne? Platones
Innumeros tales Atreus ipse vorem.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
