Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LIII.Non enim erit memoria sapientis, similiter ut stulti in perpetuum. Et
Jacob Balde, Poemata (4) 1.53.0
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc cogitur quiescere
Argutus Ambulator:
Longaeque Sessor Porticus
Nolens Volens iacere.
Labuntur altae tegulae,
Et impluit Lycaeis:
Nil praeter atras noctuas
Stoae caverna nutrit.
Sic, quia non aliter fas est, a morte quiescit,
Invitus non mors, sed dolet alta quies.
SESSORES super ipsa suos, quam -longa recumbit
Porticus, immani pondere lapsa premit.
Aspicio lacrimans destructa lycaea. sub udo
Impluvio, glacie septima bruma riget.
Vnica culminibus laceris quae noctua mansit.
Aera iam penna liberiore secat.
Iam nullum videas Sophum sedere.
Niti, currere, stare. nempe Parcis
Visum est, esse quietius, iacere.
Zenones, Senecasque Cordubenses
Involuit sua nunc abolla, FATVM:
FATVM, quod toties in ore, FATVM,
AEdes procubuere, Noctis ales
Incestat vaga Stoicas cathedras.
Exin docta vacant sacraria. Non nisi mulas
Plurimas hac petaso mulio tectus agit.
Porticus exclusis Sessoribus altera nutat,
Altera cum Truncis vestibuloque ruit.
Atria tristis hiems Academica subruit imbri.
Templa tegunt decimae Palladis alta nives.
In qua certavit SAPIENTIA mitibus armis,
Nunc est bubonum facta palaestra specus.